Pendulum cuius positionem X, velocitatem V, et accelerationem A mechanica Newtoniana adamussim describit.
Physica (-ae, f.) (graece: φυσικός 'naturalis', ex Graece φύσις 'natura') est scientiae naturalis disciplina quae motus materiae energiaeque in spatio temporeque noscit. Leges physicae monodicae sunt quia insigne exactae in forma mathematica concipiuntur. Hae leges fundamenta quantitativa biologiae, chemiae, astronomiae et aliis scientiis dant.
De physicae naturaPhysicae propositum est comperire leges naturales quantitativas quae ad omnes res pariter spectant, adaeque tantum ad res viventes quantum ad res inanimas, ad distantias subnucleares circum 10-20 m quantum ad distantias intergalacticas circum 10+20 m. Ob naturam harum legum universalem, physica saepe elementarissima inter varias disciplinas scientiasque naturales dicitur. Quod physica fundamenta quantitativa dat biologiae, chemiae, astronomiae et aeliis disciplinis, fines inter eas et physicam saepe inclari sunt. Exempli gratia hodie sunt multae disciplinae quae ad physicam et aliam scientiam simul spectant sicut: biophysica, physica medica, astrophysica et physica chemica, tamquam et cosmologia et chemia physica. Saepe differentia inter disciplinas sola provenit ex causa quam investigatores corde habent: quaeruntne investigatores praecipue leges universales? Aut leges quae solae ad hanc disciplinam specialem spectant? Prius propositum physici habent; posterus biologi aut astronomi, et caeteri. Ob quantitativam legum physicarum naturam, omnes leges physicae insigne in forma mathematica concipiuntur. Per aetates quidem mathematica et physica coniunctim ingrediuntur. Saepe physici e necessitate per argumenta dubia mathematicam novam comminiscuntur, quam mathematici sero bene confirmant. Exempli gratia calculus infinitesimalis saeculo XVI inventus est, sed argumentum epsilon-delta, quod integrationem differentiationemque valide sustinuit, solum a Bernardo Bolzano anno 1817 creatur. Etiam sunt exempla quibus ingressae mathematicae physicam proferunt: inventio numeri imaginarii saeculo XIIX effecit ut physici saeculo XX potuerant mechanicam quanticam comminisci. Quod e rerum constitutione proveniunt complura eorum adiuncta, physica specialiter petit elementa fundamentalia quae omnia materia constituent. Secundum theoriam canonicam omnes res ex duodecim particulis fermionicis fundamentalibus et duodecim particulis bosonicis fundamentalibus factae sunt. Particulae bosonicae serviunt ut vires inter particulas fermionicas transmittantur. Haec autem theoria est incompleta quod exempli gratia non includit vim gravitatis. Et sunt multa alia problemata physica usque hodie extantia quae manent resolvere, sicut problema mensurae quanticae, incongruentia inter theorias quanticam et relativisticam fundamentalia. Qua de causa ad propositum haec problemata resolvendi sunt hodie multae theoriae speculativae sicut theoria chordarum, et gravitas quantica. Disciplinae physicae
Condensatum Bose-Einstein, novus status quanticus materiae primum in gasiis bosonicis observatus anno 1995 a Erico Cornell, Carolo Wieman, et Wolfgango Ketterle.
Physica multas diversas disciplinas complectitur, antiquas et hodiernas. Disciplinae antiquae, quibus physici advenerunt ante adventum physicae quanticae relativisticaeque, sunt:
Disciplinae hodiernae fundatae post adventum theoriae relativitatis sunt: Disciplinae fundatae post adventum et physicae quanticae et physicae relativisticae sunt:
Disciplinae speculativae, quae usque hodie manent demonstrandae, sunt: Artes ingeniarae, quae specialiter ad principia physica spectant, sunt:
Physici celebres
Vide etiam
Questions for article: physica scripta, ars electrica, ars electrica |
This article is from Wikipedia. All text is available under the terms of the GNU Free Documentation License.
IHS Europe: Infrared Heating Systems for Home and Business.